Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio pro Doctrina Fidei
Declaratio Dominus Iesus

IntraText CT - Text

  • I. De plenitudine et indole definitiva revelationis Iesu Christi
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

I. De plenitudine et indole definitiva revelationis Iesu Christi

5. Ut remedium afferatur huic formae mentis relativisticae, quae magis magisque grassatur, opus est imprimis ut affirmetur indoles definitiva ac completa revelationis Iesu Christi. Firmiter enim credendum est in mysterio Iesu Christi, Filii Dei incarnati, qui est "via et veritas et vita" (Io 14,6), haberi revelationem plenitudinis veritatis divinae: "nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare" (Mt 11,27); "Deum nemo vidit umquam; Unigenitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit" (Io 1,18); "in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter et estis in illo repleti" (Col 2,9-10).

In fidelitate erga Dei verbum, Concilium Vaticanum II hoc docet: "Intima autem per hanc revelationem tam de Deo quam de hominis salute veritas nobis in Christo illucescit, qui mediator simul et plenitudo totius revelationis exsistit"9. Et idem Concilium asserit: "Iesus Christus ergo, Verbum caro factum, "homo ad homines" missus "verba Dei loquitur" (Io 3,34), et opus salutare consummat quod dedit ei Pater faciendum (cf. Io 5,36; 17,4). Quapropter Ipse, quem qui videt, videt et Patrem (cf. Io 14,9), tota Suiipsius praesentia ac manifestatione, verbis et operibus, signis et miraculis, praesertim autem morte sua et gloriosa ex mortuis resurrectione, misso tandem Spiritu veritatis, revelationem complendo perficit ac testimonio divino confirmat. [...] Oeconomia ergo christiana, utpote foedus novum et definitivum, numquam praeteribit, et nulla iam nova revelatio publica expectanda est ante gloriosam manifestationem Domini nostri Iesu Christi (cf. I Tim 6,14 et Tit 2,13)"10.

Hac de causa in Litteris Encyclicis Redemptoris missio iterum Ecclesiae proponitur munus nuntiandi Evangelium ut veritatis plenitudinem: "Per hoc definitivum suae revelationis Verbum, Deus plenissimo modo se ostendit; hominum generi dixit quis Ipse sit. Et haec revelatio, qua Deus certe et definitive se patefecit, causa est praecipua cur Ecclesia "sit, sua natura, missionaria"; unde non potest non proclamare Evangelium, id est plenitudinem veritatis, quam Deus nobis de se significavit"11. Una ergo Iesu Christi revelatio "infert aliquam veritatem, universalem atque ultimam, quae hominis mentem incitat ne umquam consistat"12.

6. Ecclesiae igitur fidei opponitur thesis de indole limitata, incompleta et imperfecta revelationis Iesu Christi, perinde ac si haec sit complementum revelationis aliis in religionibus exstantis. Ratio ultima huiusmodi asseverationis in eo inniteretur, quod a nulla historica religione Dei veritas percipi et manifestari posset in sua universalitate et plenitudine, nec ideo a christianismo, immo sed neque a Iesu Christo.

Haec cogitandi ratio penitus contradicit praecedentibus affirmationibus fidei, iuxta quas in Iesu Christo salvifici Dei mysterii plena et completa exstat revelatio. Proinde verba, opera et integer eventus historicus Iesu Christi, quamvis limitibus subiciantur prout sunt humanae realitates, tamquam subiectum tamen habent Personam divinam Verbi incarnati, "veri Dei et veri hominis"13, quapropter notam induunt definitivae ac plenae revelationis viarum Dei ad hominum salutem, etiamsi altitudo ipsius divini mysterii maneat transcendens et inexhauribilis. Veritas circa Deum nequaquam aboletur vel extenuatur eo quod lingua humana exprimitur; remanet contra unica, plena et completa, quia qui loquitur et agit Filius est Dei incarnatus. Propterea fides postulat ut profiteamur Verbum carnem factum, in universo suo mysterio, ab incarnatione ad glorificationem, fontem esse, participatum sed realem, necnon consummationem omnis revelationis salvificae Dei ad homines14; profiteamur quoque necesse est Spiritum Sanctum, qui est Spiritus Christi, "in omnem veritatem" (Io 16,13) docturum esse Apostolos et, per ipsos, Ecclesiam universam in temporis decursu.

7. Adaequata ergo responsio ad Dei revelationem est " oboeditio fidei (Cf. Rom 1,5; Rom 16,26; 2Cor 10,5-6) qua homo se totum libere Deo committit "plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium" praestando et voluntarie revelationi ab Eo datae assentiendo"15. Fides est gratiae donum: "Quae fides ut praebeatur, opus est praeveniente et adiuvante gratia Dei et internis Spiritus Sancti auxiliis, qui cor moveat et in Deum convertat, mentis oculos aperiat, et det "omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati""16.

Oboeditio fidei secum fert ut tamquam vera accipiatur Christi revelatio, de qua Deus spondet, qui est ipsa Veritas17: "Fides est imprimis adhaesio personalis hominis ad Deum; simul vero et inseparabiliter est liber toti veritati a Deo revelatae assensus"18. Fides igitur, quae est "donum Dei" et "virtus supernaturalis ab Illo infusa"19, duplicem secum fert adhaesionem: et Deo, qui revelat, et veritati ab eo revelatae, propter fidem quae praebetur Ei qui loquitur. Propterea "in nullum alium credere debemus quam in Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum"20.

Firmiter ergo tenenda est distinctio inter fidem theologalem et credulitatem quae invenitur in aliis religionibus. Dum enim fides acceptio est, vi gratiae, veritatis revelatae, quae una sinit "nos in mysterium ingredi intimum, cuius congruentem fovet intellectum"21, credulitas aliarum religionum tributa in complexu illo innititur experientiae et cogitationis, qui divitiarum acervum sapientiae ac sensus religiosi efformat, mente conceptum ab hominibus veritatem quaerentibus ab eisque ad effectum deductum cum sese ad Divinum et Absolutum referunt22.

Huiusmodi autem distinctio non semper prae oculis habetur in hodierno cogitandi habitu, qua de causa fides theologalis, quae est acceptio veritatis revelatae a Deo Uno et Trino, frequenter identificatur cum credulitate in aliis religionibus, quae est contra experientia religiosa veritatem absolutam adhuc quaerens, ad assensum tamen erga Deum sese revelantem nondum perveniens. Haec est una ex causis propter quas propensio apud quosdam viget ad minuendas differentias, quandoque ad extinctionem usque, christianismum inter et alias religiones.

8. Proponitur quoque hypothesis circa vim inspiratam textuum sacrorum aliarum religionum. Agnoscendum est quidem aliqua elementa horum textuum esse de facto instrumenta, per quae homines sane multi, saeculorum decursu, et potuerunt et hodie possunt nutrire ac conservare suam cum Deo religionis relationem. Hac de causa, attentis modis agendi, praeceptis atque doctrinis aliarum religionum, Concilium Vaticanum II —uti supra recoluimus— de iisdem religionibus asseverat: "quamvis ab iis quae ipsa [Ecclesia] tenet et proponit in multis discrepent, haud raro referunt tamen radium illius Veritatis, quae illuminat omnes homines"23.

Ecclesiae autem traditio tamquam textus inspiratos unice habet canonicos libros Veteris et Novi Testamenti, quatenus ipsi a Spiritu Sancto sunt inspirati24. Huiusmodi traditionis vestigia premens, Concilium Vaticanum II, in Constitutione dogmatica de divina Revelatione, hoc docet: "Libros enim integros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum omnibus eorum partibus, sancta Mater Ecclesia ex apostolica fide pro sacris et canonicis habet, propterea quod, Spiritu Sancto inspirante conscripti (cf. Io 20, 31; 2 Tim 3, 16; 2 Pt 1,19-21; 3, 15-16), Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt"25. Hi quidem libri "veritatem, quam Deus nostrae salutis causa, Litteris Sacris consignari voluit, firmiter, fideliter et sine errore docere profitendi sunt"26.

Deus tamen, volens ad se omnes gentes in Christo vocare eisque plenitudinem suae revelationis ac sui amoris communicare, praesens quoque efficitur multis modis "non singulis solum hominibus, verum populis etiam per spiritales eorum divitias, quas in primis necessarioque religiones testantur, licet "lacunas, defectus et errores" contineant"27. Ideoque libri sacri aliarum religionum, qui de facto nutrimentum praebent earum asseclis eorumque vitae rationem dirigunt, e Christi mysterio accipiunt illa bonitatis et gratiae elementa, quae in ipsis inveniuntur.




9 Conc. Vat. II, Const. dogm. Dei verbum, n. 2.



10 Ib., n. 4.



11 Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 5.



12 Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Fides et ratio, n. 14.



13 Symbolum Chalcedonense: DS 301. Cf. S. Athanasius Alexandrinus, De Incarnatione, 54, 3: SC 199, 458.



14 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Dei verbum, n. 4.



15 Ib., n. 5.



16 Ib.



17 Cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 144.



18 Ib., n. 150.



19 Ib., n. 153.



20 Ib., n. 178.



21 Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Fides et ratio, n. 13.



22 Cf. ib., nn. 31-32.



23 Conc. Vat. II, Decl. Nostra aetate, n. 2. Cf. etiam Conc. Vat. II, Decr. Ad gentes, n. 9, ubi agitur de bonis quae habentur "in propriis ritibus et culturis populorum"; Const. dogm. Lumen gentium, n. 16, quo in loco mentio fit de elementis boni atque veri inter non christianos exsistentibus, quae considerari queunt ut praeparatio ad Evangelium accipiendum.



24 Cf. Conc. Tridentinum, Decr. De libris sacris et de traditionibus recipiendis: DS 1501; Conc. Vat. I, Const. dogm. Dei Filius, cap. 2: DS 3006.



25 Conc. Vat. II, Const. dogm. Dei verbum, n. 11.



26 Ib.



27 Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 55. Cf. etiam n. 56. Cf. Paulus VI, Evangelii nuntiandi, n. 53.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License