Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Congregatio pro Doctrina Fidei Declaratio Dominus Iesus IntraText CT - Text |
|
|
II. Verbum incarnatum et Spiritus Sanctus in opere salutis 9. In theologica nostri temporis perquisitione Iesus Nazarenus frequenter consideratur ut figura historica particularis, finita, revelatrix rei divinae modo non exclusivo, sed complementario cum aliis figuris quae pariter revelatrices et salvificae exsistimantur. Ideo Infinitum, Absolutum ultimumque Dei Mysterium sese hominum generi manifestaret multis modis multisque historicis figuris, quarum una esset Iesus Nazarenus. Magis definite, Ipse esset unus ex pluribus vultibus per temporum decursum a Verbo assumptis, ut salvifice cum hominibus communicaret. Praeterea, ut salva maneant, ex altera parte, universalitas salutis christianae, ex altera vero factum pluralismi religiosi, duplex proponitur oeconomia, nempe Verbi aeterni oeconomia, quae valeat quoque extra Ecclesiam neque ullam cum ipsa relationem habeat, atque oeconomia Verbi incarnati. Prior vim haberet universalitatis potiorem quam altera, quae ad solos christianos restringeretur, quamvis in ipsa Dei praesentia plenior esset. 10. Hae theses aperte discrepant a fide christiana. Firmiter enim credenda est fidei doctrina quae profitetur Iesum Nazarenum, Mariae filium, ipsumque solum, esse Patris Filium ac Verbum. Verbum, quod "erat in principio apud Deum" (Io 1,2), ipsum est quod "caro factum est" (Io 1,14). In "Iesu Christo, Filio Dei vivi" (Mt 16,16), "inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter" (Col 2,9). Ipse est "Unigenitus Deus, qui est in sinu Patris" (Io 1,18), Filius "dilectionis suæ, in quo habemus redemptionem [...] quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt" ( Col 1,13-14.19-20). Fidelitate servata erga Sacram Scripturam reiectisque interpretationibus erroneis vel reductivis, Concilium Nicaenum I sollemniter proclamavit suam fidem in "Iesum Christum, Filium Dei natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, unius substantiae cum Patre : per quem omnia facta sunt, quae in caelo et in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, incarnatus est et homo factus est, et passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in caelos, venturus iudicare vivos et mortuos"28. Secundum id quod Patres docuerant, etiam Concilium Chalcedonense professum est se "unum eundemque confiteri Filium Dominum nostrum Iesum Christum [...] eundem perfectum in deitate, eundem perfectum in humanitate, Deum vere et hominem vere [...] consubstantialem Patri secundum deitatem et consubstantialem nobis eundem secundum humanitatem [...] ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus eundem propter nos et propter nostram salutem ex Maria virgine Dei genetrice secundum humanitatem"29. Quocirca Concilium Vaticanum II asserit de Iesu Christo —qui est "novissimus Adam" et "imago Dei invisibilis" (Col 1, 15)—: "Ipse est homo perfectus, qui Adae filiis similitudinem divinam, inde a primo peccato deformatam, restituit. [...] Agnus innocens, sanguine suo libere effuso, vitam nobis meruit, in Ipsoque Deus nos Sibi et inter nos reconciliavit et a servitute diaboli ac peccati eripuit, ita ut unusquisque nostrum cum Apostolo dicere possit: Filius Dei "dilexit me et tradidit semetipsum pro me" (Gal 2,20)"30. Hac eadem de re Ioannes Paulus II his verbis sese exprimit: "Fidei christianae contrarium est quamquam inducere Verbi et Iesu Christi separationem [...]: Iesus est Verbum caro factum, persona una et indivisibilis [...]. Non alius est Christus, quam Iesus Nazarethanus, hicque Verbum Dei est homo factum pro salute omnium. [...] Dum tendimus ad invenienda et aestimanda dona omne genus, praesertim divitias spiritales, quae Deus omni populo dedit, non possumus ea a Iesu Christo seiungere, qui in medio stat divini salutis consilii"31. Fidei quoque catholicae contradicit disiunctio inter actionem salvificam Verbi qua talis et actionem salvificam Verbi quod caro factum est. Per incarnationem enim opera salvifica omnia, quae Verbum Dei perficit, efficiuntur semper in unitate cum humana natura, quam ad universorum hominum salutem assumpsit. Subiectum unicum operans in duabus naturis, humana et divina, persona est unica Verbi32. Componi ergo nequit cum Ecclesiae doctrina theoria illa quae Verbo qua tali actuositatem salvificam tribuit, quae exerceatur "praeter" et "ultra" Iesu Christi humanitatem, etiam post incarnationem33. 11. Eadem ratione firmiter credenda est fidei doctrina circa unicitatem oeconomiae salvificae, quam Deus Unus et Trinus voluit, cuius fons atque centrum exstat mysterium incarnationis Verbi, mediatoris divinae gratiae in ordine creationis ac redemptionis (cf. Col 1,15-20), in quo omnia recapitulantur (cf. Eph 1,10), "qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio" (1 Cor 1,30). Christi enim mysterium intrinseca praeditur unitate, quae ab electione aeterna in Deo ad parusiam usque pertingit: "elegit nos in ipso [Pater] ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate" (Eph 1,4); "in quo etiam sorte vocati sumus, prædestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ" (Eph 1,11); "Nam, quos praescivit [Pater], et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit" (Rom 8,29-30). In fidelitate erga divinam revelationem, Ecclesiae Magisterium firmiter asseverat Iesum Christum esse universalem mediatorem ac redemptorem: "Verbum enim Dei, per quod omnia facta sunt, Ipsum caro factum est, ita ut, perfectus Homo, omnes salvaret et universa recapitularet. Dominus [...] est quem Pater a mortuis suscitavit, exaltavit et a dextris suis collocavit, Eum vivorum atque mortuorum iudicem constituens"34. Salvifica haec mediatio fert quoque secum unicitatem sacrificii redemptoris Iesu Christi, summi ac aeterni sacerdotis (cfr. Hebr 6,20; 9,11; 10,12-14). 12. Est etiam qui proponat hypothesim de oeconomia quadam Spiritus Sancti, indole praedita universaliore quam oeconomia Verbi incarnati, crucifixi et resuscitati, quae asseveratio contradicit pariter catholicae fidei, utpote quae teneat salvificam Verbi incarnationem eventum esse trinitarium. In Novo Testamento mysterium Iesu Christi, Verbi incarnati, locus est praesentiae Spiritus Sancti atque principium effusionis eius in hominum genus non solum in temporibus messianicis (cf. Act 2,32-36; Io 7,39; 20,22; 1Cor 15,45), sed etiam in temporibus, quae eius adventum in historiam praecesserunt (1 Cor 10,4; 1Petr 1,10-12). Veritatem hanc fundamentalem Concilium Vaticanum II in conscientiam fidei Ecclesiae revocavit. Cum enim salvificum Patris consilium erga universum hominum genus exponit, Concilium intime et ab initio conectit Christi mysterium cum mysterio Spiritus35. Opus totum aedificationis Ecclesiae ex parte Iesu Christi Capitis, per saeculorum decursu, consideratur tamquam effectio ab ipso in communione cum Spiritu eius peracta 36. Praeterea, ultra Ecclesiae fines visibiles, actio salvifica Iesu Christi, cum Spiritu Eius et per Spiritum Eius, hominum genus universum pertingit. De mysterio paschali agens, in quo Christus iam nunc credentes sibi vitaliter sociat in Spiritu eisque spem confert resurrectionis, Concilium Vaticanum II asserit: "Quod non tantum pro christifidelibus valet, sed et pro omnibus hominibus bonae voluntatis in quorum corde gratia invisibili modo operatur. Cum enim pro omnibus mortuus sit Christus cumque vocatio hominis ultima revera una sit, scilicet divina, tenere debemus Spiritum Sanctum cunctis possibilitatem offerre ut, modo Deo cognito, huic paschali mysterio consocientur"37. Patet igitur coniunctio inter mysterium salvificum Verbi incarnati et mysterium Spiritus Sancti, quippe quod nonnisi in id respiciat, ut nempe influxus salvificus Filii, hominis facti, ad effectum adducatur in vita cunctorum hominum, qui ad unam eandemque metam a Deo vocantur, sive tempore ipsi praecesserint adventum Verbi hominis facti sive post Eius incarnationem vitam in historiae cursu agant: iis omnibus animator exstat Spiritus Patris, quem Filius hominis sine mensura donat (cf. Io 3,34). Hac de causa Ecclesiae Magisterium temporis recentioris firmiter ac dilucide veritatem proclamat unius atque unicae divinae oeconomiae: "Praesentia et actio Spiritus non tantum singulos homines contingunt, sed et societatem et historiam, populos, culturas, religiones [...]. Christus a mortuis suscitatus per virtutem Spiritus sui in cordibus hominum operatur [...]. Idem Spiritus Sanctus spargit "semina Verbi", quae sunt in ritibus et in culturis, eaque recludit ad maturitatem in Christo"38. Quamquam functionem agnoscit historico-salvificam Spiritus in mundo universo et in cuncta hominum generis historia39, Magisterium tamen asseverat: "Spiritus hic idem est qui in incarnatione, in vita, in morte et resurrectione Iesu est operatus quique in Ecclesia operatur. Non alternat igitur cum Christo, nec explet inane quiddam quod interdum esse putatur inter Christum et Logon. Quod Spiritus in cordibus hominum operatur, in culturis et in religionibus, ad evangelium praeparat, nec potest necessitudinem non habere cum Christo, Verbo carne facto Spiritus actione, "ut, perfectus homo, omnes salvaret et universa recapitularet""40. Ut omnia ergo breviter colligantur, dicendum est actionem Spiritus non collocari ultra vel prope Christi actionem. De unica enim agitur Dei Unius et Trini salvifica oeconomia, quae ad rem deducitur in mysterio incarnationis, mortis et resurrectionis Filii Dei et Spiritu Sancto cooperante efficitur, quaeque in suo effectu salvifico ad homines cunctos et ad universum mundum pertingit: "Homines ergo cum Deo communicare non possunt nisi per Christum, Spiritu Sancto movente"41.
|
28 Conc. Nicaenum I: DS 125. 29 Conc. Chalcedonense: DS 301. 30 Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 22. 31 Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 6. 32 Cf. S. Leo Magnus, Tomus ad Flavianum: DS 294. 33 Cf. S. Leo Magnus, Litterae "Promisisse me memini" ad Leonem I imp.: DS 318: "In tantam unitatem ab ipso conceptu Virginis deitate et humanitate conserta, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana". Cf. etiam ib.: DS 317. 34 Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 45. Cf. etiam Conc. Tridentinum, Decr. De peccato originali, n. 3: DS 1513. 35 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, nn. 3-4. 36 Cf. ib, n. 7. Cf. S. Irenaeus, qui affirmabat: "[in Ecclesia] deposita est communicatio Christi, id est Spiritus Sanctus" (Adversus haereses III, 24, 1: SC 211, 472). 37 Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 22. 38 Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 28. Ad verba "semina Verbi", cf. etiam S. Iustinus, 2 Apologia 8, 1-2; 10, 1-3; 13, 3-6: ed. Goodspeed, pp. 84; 85; 88-89. 39 Cf. IOANNES PAULUS II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, nn. 28-29. 40 Ib., n. 29. 41 Ib., n. 5. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |