Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Congregatio pro Doctrina Fidei Declaratio Dominus Iesus IntraText CT - Text |
|
|
III. De unicitate et universalitate mysterii salvifici Iesu Christi 13. Semel atque iterum thesis sustinetur negans unicitatem et universalitatem salvificam mysterii Iesu Christi. Haec autem sententia biblico fundamento prorsus est destituta. Re enim vera, ut elementum perenne fidei Ecclesiae, firmiter credenda est veritas Iesu Christi, Filii Dei, Domini et unici Salvatoris, qui, in suo eventu incarnationis, mortis ac resurrectionis ad apicem adduxit salutis historiam, quae suam plenitudinem suumque centrum in ipso habet. Novi Testamenti verba id clare testantur: "Pater misit Filium salvatorem mundi" (1Io 4,14); "Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi" (Io 1,29). Synedrium alloquens ad explanandam sanationem hominis claudi a nativitate, in nomine Iesu effectam (cf. Act 3, 1-8), Petrus dicit: "Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri" (Act 4,12). Idem apostolus de Iesu Christo addit: "hic est omnium Dominus"; "constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum", quapropter possunt "remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum" (cf. Act 10,36. 42.43). Paulus haec ad Corinthios scribit: "Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, siquidem sunt dii multi et domini multi, nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum" (1Cor 8,5-6). Etiam Ioannes apostolus asseverat: "Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum" (Io 3,16-17). In Novo Testamento universalis Dei voluntas salvifica arte conectitur cum unica Christi mediatione: "[Deus] omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus" (1Tim 2,4-6). Hac conscientia innixi de dono salutis unico et universali a Patre dato per Iesum Christum in Spiritu (cf. Eph 1,3-14), priores christiani Israeli ostenderunt adimpletionem salutis, quae ultra Legem pertingebat, et occurrerunt quoque mundo pagano temporis sui, qui per plures deos salvatores salutem appetebat. Hoc fidei patrimonium a recentiore Ecclesiae Magisterio iterum propositum est: "Credit autem Ecclesia Christum, pro omnibus mortuum et resuscitatum (cf. 2Cor 5,15), homini lucem et vires per Spiritum suum praebere ut ille summae suae vocationi respondere possit; nec aliud nomen sub caelo datum esse hominibus, in quo oporteat eos salvos fieri (cf. Act 4,12). Similiter credit clavem, centrum et finem totius humanae historiae in Domino ac Magistro suo inveniri"42. 14. Veritas est fidei catholicae, ideoque firmiter credenda, universalem voluntatem salvificam Dei Unius et Trini offerri et compleri semel pro semper in mysterio incarnationis, mortis et resurrectionis Filii Dei. Attento hoc fidei elemento, theologia nostri temporis, dum meditatur circa praesentiam aliarum de re religiosa experientiarum necnon circa earum significationem in consilio Dei salvifico, ad explorandum impellitur an et quo modo figurae atque elementa positiva aliarum religionum ad divinum salutis propositum pertineant. Hoc in studio atque hac in meditatione theologicae pervestigationi amplissimus patet campus sub Ecclesiae Magisterii ductu. Etenim Concilium Vaticanum II his verbis nos docet: "unica mediatio Redemptoris non excludit, sed suscitat variam apud creaturas participatam ex unico fonte cooperationem"43. Altius quidem perscrutandum est quid significet haec mediatio participata, cuius supremum principium unica Christi mediatio exstet semper necesse est: "Si non exclusae sunt mediationes participatae diversi generis et ordinis, hae attamen significationem trahunt et vim a mediatione Christi, nec pares haberi possunt nec perfectivae"44. Fidei autem christianae et catholicae solutiones illae contradicunt, quae actionem quandam salvificam Dei extra unicam Christi mediationem proponant. 15. Haud infrequenter suggeritur ut in re theologica verba vitentur qualia sunt "unicitas", "universalitas" vel "indoles absoluta", quorum usus insinuare videtur nimium accentum circa significationem et vim eventus salvifici Iesu Christi per comparationem cum aliis religionibus. Re autem vera hic dicendi modus simpliciter exprimit fidelitatem erga revelationem, quia aliud non est nisi explicatio ipsorum fidei fontium. Ab initio enim communitas credentium Iesu Christo agnovit vim salvificam talem, ut ipse solus, qua Filius Dei homo factus, crucifixus ac resuscitatus —propter missionem a Patre receptam atque in potentia Spiritus Sancti—, munus habeat dono dandi revelationem (cf. Mt 11,27) et vitam divinam (cf. Io 1,12; 5,25-26; 17,2) universo hominum generi hominibusque singulis. Hac de re dici potest ac debet Iesum Christum, quoad humanum genus eiusque historiam, praeditum esse significatione ac vi quae prorsus sunt singulares et unicae, ad ipsum solum pertinentes, exclusivae, universales atque absolutae. Iesus enim est Verbum Dei homo factum propter omnium hominum salutem. Hanc fidei conscientiam exprimens, Concilium Vaticanum II docet: "Verbum enim Dei, per quod omnia facta sunt, Ipsum caro factum est, ita ut, perfectus Homo, omnes salvaret et universa recapitularet. Dominus finis est humanae historiae, punctum in quod historiae et civilizationis desideria vergunt, humani generis centrum, omnium cordium gaudium eorumque appetitionum plenitudo. Ille est quem Pater a mortuis suscitavit, exaltavit et a dextris suis collocavit, Eum vivorum atque mortuorum iudicem constituens"45. "Ipsa haec unica Christi singularitas ei significationem confert absolutam et universalem, unde, dum in historia est, centrum est et finis eiusdem historiae: "Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis" (Ap 22,13)"46.
|
42 Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 10. Cf. S. Augustinus qui affirmabat extra Christum, viam universalis salutis, qui "numquam generi humano defuit, nemo liberatus est, nemo liberatur, nemo liberabitur": De Civitate Dei, 10, 32, 2: CCL 47, 312. 43 Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 62. 44 Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 5. 45 Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 45. Necessaria atque absoluta singularitas ac universalitas Christi in humana historia bene a S. Irenaeo exprimuntur cum praeeminentiam contemplatur Iesu quatenus Ipse est Primogenitus: "in coelis, quoniam primogenitus-primitivus consilii Patris, Verbum perfectum omnia gubernans et lege statuens; super terram, quoniam primogenitus erat Virginis, iustus homo, sanctus, colens Deum, bonus, placens Deo, perfectus omnimodo; salvans omnes qui sequuntur eum ab inferno quoniam primogenitus mortuorum ipse et dux-princeps vitae Dei" (Demonstratio, 39: SC 406, 138). 46 Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 6. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |