Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Congregatio pro Doctrina Fidei Declaratio Dominus Iesus IntraText CT - Text |
|
|
IV. De Ecclesiae unicitate et unitate 16. Dominus Iesus, unicus Salvator, non quandam discipulorum communitatem adunavit, sed Ecclesiam instituit ut mysterium salvificum: Ipse est in Ecclesia et Ecclesia in Ipso est (cf. Io 15,1 ss.; Gal 3,28; Eph 4,15-16;Act 9,5); quapropter plenitudo mysterii salvifici Christi ad Ecclesiam quoque pertinet, quae modo inseparabili Domino suo coniungitur. Iesus Christus enim suam praesentiam suumque salutis opus in Ecclesia et per Ecclesiam persequitur (cf. Col 1,24-27)47, quae est Corpus eius (cf. 1Cor 12,12-13.27; Col 1,18)48. Sicut vero caput et membra corporis vivi haud quidem identificantur sed neque separari possunt, Christus et Ecclesia confundi sane nequeunt, sed invicem disiungi non possunt, ita ut unicum "Christum totalem" constituant49. Eadem haec inseparabilitas in Novo Testamento exprimitur quoque mediante analogia qua Ecclesia Sponsa dicitur Christi (cf. 2 Cor 11,2; Eph 5,25-29; Ap 21,2.9)50. Quocirca, in conexione cum unicitate et universalitate mediationis salvificae Iesu Christi, tamquam veritas fidei catholicae firmiter credenda est unicitas Ecclesiae ab ipso conditae. Sicut unus est Christus, unum solummodo Corpus eius exstat, unaque eius Sponsa: "una Ecclesia catholica et apostolica"51. Praeterea, promissiones Domini se Ecclesiam suam nunquam derelicturum (cf. Mt 16,18; 28,20) seque eam cum Spiritu suo esse semper ducturum (cf. Io 16,13), id secum ferunt ut, secundum catholicam fidem, unicitas et unitas, non secus atque ea omnia quae ad Ecclesiae integritatem pertinent, nunquam sint defuturae52. Fideles profiteri tenentur historicam vigere continuitatem —in successione apostolica radicatam53— inter Ecclesiam a Christo conditam et Ecclesiam catholicam: "Haec est unica Christi Ecclesia [...] quam Salvator noster, post resurrectionem suam Petro pascendam tradidit (cf. Io 21,17), eique ac ceteris Apostolis diffundendam et regendam commisit (cf. Mt 28,18 ss.), et in perpetuum ut columnam et firmamentum veritatis erexit (cf. 1Tim 3,15). Haec Ecclesia, in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit in Ecclesia catholica, a Successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata"54. Verbis "subsistit in" Concilium Vaticanum II duas voluit doctrinales affirmationes invicem componere: altera ex parte, Christi Ecclesiam, non obstantibus christianorum divisionibus, solummodo in Ecclesia Catholica plene exsistere pergere; ex altera vero inveniri "extra eius compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis"55, videlicet in Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus nondum in plena communione cum Ecclesia Catholica56. Sed, ad postremas quod attinet, affirmandum est earum virtutem derivari "ab ipsa plenitudine gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae concredita est"57. 17. Unica ergo est Christi Ecclesia, subsistens in Ecclesia Catholica, cuius moderatio spectat ad Petri Successorem et ad Episcopos in communione cum eo58. Ecclesiae illae quae, licet in perfecta communione cum Ecclesia Catholica non sint, eidem tamen iunguntur vinculis strictissimis, cuiusmodi sunt successio apostolica et valida Eucharistiae celebratio, verae sunt Ecclesiae particulares59. Quapropter in his quoque Ecclesiis praesens est et operatur Christi Ecclesia, quantumvis plena desit communio cum Ecclesia Catholica, eo quod ipsae doctrinam catholicam non acceptant de Primatu, quem, ex Dei consilio, Episcopus Romanus obiective possidet et in Ecclesiam universam exercet60. Illae vero Communitates ecclesiales, quae validum Episcopatum et genuinam ac integram substantiam eucharistici mysterii non servant,61 sensu proprio Ecclesiae non sunt; attamen qui baptizati sunt iis in Communitatibus Baptismate Christo incorporantur, et ideo in quadam cum Ecclesia communione, licet imperfecta, exstant62. Per se enim Baptismus tendit ad perfectionem vitae in Christo per integram fidei professionem, Eucharistiam et plenam communionem in Ecclesia63. "Quare christifidelibus sibi fingere non licet Ecclesiam Christi nihil aliud esse quam summam quandam –divisam quidem, sed adhuc aliqualiter unam– ecclesiarum et communitatum ecclesialium; ac minime iis liberum est tenere Christi Ecclesiam hodie iam nullibi vere subsistere, ita ut nonnisi finis existimanda sit, quem omnes Ecclesiae et communitates quaerere debeant"64. Re quidem vera "elementa huius Ecclesiae iam datae exsistunt, in sua plenitudine coniuncta, in Ecclesia catholica et, sine hac plenitudine, in ceteris Communitatibus"65. Quocirca "Ecclesiae et Communitates seiunctae, etsi defectus illas pati credimus, nequaquam in mysterio salutis significatione et pondere exutae sunt. Iis enim Spiritus Christi uti non renuit tamquam salutis mediis, quorum virtus derivatur ab ipsa plenitudine gratiae et veritatis quae Ecclesiae catholicae concredita est"66. Unitatis defectus inter christianos vulnus est quidem Ecclesiae illatum; haud sane quia ipsa amittit suam unitatem, sed "quatenus illa impeditur ab universalitate sua plene in historia consummanda"67.
|
47 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 14. 48 Cf. Ib., n.7. 49 Cf. S. Augustinus, Enarrat. in Psalmos, Ps. 90, Sermo 2, 1: CCL 39, 1266; S. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, Praefatio, 6, 14: PL 75, 525; S. Thomas Aq., Summa Theologiae, III, q. 48, a. 2 ad 1. 50 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 6. 51 Symbolum fidei: DS 48. Cf. Bonifatius VIII, Bulla Unam Sanctam: DS 870-872; Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 8. 52 Cf. Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 4; Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Ut unum sint, n. 11: AAS 87 (1995) 921-982. 53 Cf. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 20; cf. etiam S. Irenaeus, Adversus haereses, III, 3, 1-3: SC 211, 20-44; S. Cyprianus, Epist. 33, 1: CCL 3B, 164-165; S. Augustinus, Contra advers. legis et prophet., 1, 20, 39: CCL 49, 70. 54 Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 8. 55 Ib. Cf. Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Ut unum sint, n. 13. Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 15 et Decr. Unitatis redintegratio, n. 3. 56 Sensui igitur authentico textus conciliaris eorum interpretatio contradicit qui ex verbis subsistit in thesim effingunt iuxta quam unica Christi Ecclesia possit quoque subsistere in Ecclesiis et Communitatibus ecclesialibus non catholicis. "Idcirco ergo Concilium elegit verbum "subsistit", ut patefaceret unam exsistere verae Ecclesiae "subsistentiam", dum extra eius visibilem compaginem exsistunt tantumodo "elementa Ecclesiae", quae —cum sint elementa ipsius Ecclesiae— versus Ecclesiam catholicam tendunt ad eandemque ducunt" (Congr. pro Doctrina Fidei, Notificazione sul volume "Chiesa: carisma e potere" del P. Leonardo Boff: AAS 77 [1985] 756-762). 57 Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 3. 58 Cf. Congr. pro Doctrina Fidei, Decl. Mysterium Ecclesiae, n. 1: AAS 65 (1973) 396-408. 59 Cf. Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, nn. 14 et 15; Congr. pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, n. 17: AAS 85 (1993) 838-850. 60 Cf. Conc. Vat. I, Const. dogm. Pastor aeternus: DS 3053-3064; Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 22. 61 Cf. Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 22. 62 Cf. ib., n. 3. 63 Cf. ib., n. 22. 64 Congr. pro Doctrina Fidei, Decl. Mysterium Ecclesiae, n. 1. 65 Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Ut unum sint, n. 14. 66 Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 3. 67 Congr. pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio, n. 17. Cf. Conc. Vat. II, Decr. Unitatis redintegratio, n. 4. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |