Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Congregatio pro Doctrina Fidei Declaratio Dominus Iesus IntraText CT - Text |
|
|
V. De Ecclesia ut Regno Dei et Christi Regno 18. Ecclesia "missionem accipit Regnum Christi et Dei annuntiandi et in omnibus gentibus instaurandi, huiusque Regni in terris germen et initium constituit"68. Ex altera parte, Ecclesia est "sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis"69; ipsa est igitur Regni signum ac instrumentum, in id vocata ut ipsum nuntiet atque instauret. Ex altera autem parte, Ecclesia est "de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata"70; ipsa est proinde "Regnum Christi iam praesens in mysterio"71, cuius ideo germen et initium constituit. Regnum enim Dei dimensionem habet eschatologicam: est quidem res in tempore praesens, sed plena eius effectio eveniet tantummodo cum historia ad finem seu completionem perveniat72. Ex textibus biblicis atque ex Patrum testimoniis, non secus atque ex Ecclesiae Magisterii documentis, sensus univoci non eruuntur expressionum Regnum Coelorum, Regnum Dei et Regnum Christi neve de earum cum Ecclesia conexione, utpote quae mysterium et ipsa sit quod plene in conceptu humano concludi non valet. Variae ergo possunt his de rebus theologicae explanationes exstare. Nulli autem ex iis explanationibus, quae possibiles sunt, eo pervenire licet, ut intimam conexionem inter Christum, Regnum et Ecclesiam quodam modo neget vel vacuefaciat. "Illud namque [Regnum] nec a Christo nec ab Ecclesia seiungi potest [...]. Si Regnum a Iesu separatur, non iam exsistit Regnum Dei ab eo revelatum et fit ut in malam partem tum Regni significatio accipiatur, quod periculum est ne mutetur in institutum modo humanum et ideologicum, tum Christi natura, qui non apparet cui omnia subiecta esse debent (cf. 1Cor 15,27). Item non potest Regnum ab Ecclesia separari. Certe, Ecclesia non est ipsa sibimet finis, cum sit ad Regnum Dei ordinata, cuius est germen, signum et instrumentum. Sed, etsi a Christo distinguitur et a Regno, Ecclesia est indissolubili modo utrique coniuncta"73. 19. Affirmatio autem conexionis nunquam separabilis Ecclesiam inter et Regnum minime significat ut praetereatur Regnum Dei —etsi in momento suo historico ipsum consideretur— non identificari cum Ecclesia in eius realitate visibili ac sociali. Excludendum enim non est "opus Christi et Spiritus extra visibiles [...] fines [Ecclesiae]"74. Huius quoque rei ratio habenda est, quod nempe "Regnum ad omnes pertinet: personam humanam, societatem, mundum universum. Pro Regno operari idem est ac divinum dynamismum agnoscere et fovere, qui in historia humana est eamque immutat. Regnum aedificare idem est ac moliri liberationem a malo, qualecumque hoc est. Breviter, Regnum Dei est plena eius consilii manifestatio et effectio"75. Cum rationes considerantur inter Regnum Dei, Regnum Christi et Ecclesiam intercedentes, partiales ac unilaterales exaltationes vitentur oportet, quales proponuntur ab iis quorum "notiones consulto Regnum amplificant et se profitentur "regnicentricas", in lucem proferunt imaginem Ecclesiae non de se sollicitae, sed ex toto deditae Regno testificando eique serviendo. "Ecclesia haec est pro aliis", dicitur, sicut Christus "homo est pro aliis". [...] Hae notiones simul partes utiles, simul partes nocivas ostendunt. Imprimis, Christum silent: Regnum, de quo loquuntur, "theocentrismo" nititur, quod, dicunt, Christus intellegi non possit nisi ab iis, qui fidem sequantur christianam, cum populi, culturae et religiones diversae possint sibi occurrere in unico ente divino, qualecumque sit nomen eius. Eandem ob causam eae mysterium anteferunt creationis, quae in varietatibus culturarum et religionum apparet, sed mysterium silent redemptionis. Praeterea, Regnum, quale ipsi intellegunt regnum, ad excludendam inducit aut ad minus existimandam Ecclesiam, ob renisum contra quendam "ecclesiocentrismum" praeteriti temporis, et quia Ecclesiam tantummodo signum putant, et quidem ambiguitatis non expers"76. Hae theses fidei catholicae contradicunt, quia unicitatem negant relationis quam Christus et Ecclesia cum Regno Dei habent.
|
68 Conc. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 5. 69 Ib., n. 1. 70 Ib., n. 4. Cf. S. Cyprianus, De Dominica oratione, 23: CCL 3/A, 105. 71 CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 3. 72 Cf. Ib., n. 9. Cf. etiam precem Deo factam quae habetur in Didaché 9, 4: Funk 1, 20: "colligatur ecclesia tua a finibus terrae in regnum tuum", et ib., 10, 5: Funk 1, 22: "Recordare, Domine, ecclesiae tuae… et collige eam a quattuor ventis sanctificatam in regnum tuum quod ei parasti". 73 Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 18. Cf. Exhort. Ap. Ecclesia in Asia, n. 17: in "L’Osservatore Romano", 7/11/1999. Regnum ita est a Christo inseparabile, ut, quodam sensu, cum Ipso identificetur (cf. Origenes, Comment. in Mt., 14, 7: PG 13, 1197; Tertullianus, Adversus Marcionem, IV, 33,8: CCL 1, 634). 74 Ioannes Paulus II, Litt. Encycl. Redemptoris missio, n. 18. 75 Ib., n. 15: AAS 83 (1991) 263. 76 Ib., n. 17. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |