Ciii.v rium deductus est, Non tamen latuit multos, qui ab ingressu vix vi prohibebantur, plaerique pergulas conscenderunt, studio videndi Lutherum. Cum igitur staret in conspectu Caesareae Maiestatis, Principum Electorum & Ducum, breviter, omnium Imperii ordinum, qui tum Caesari adfuere, D. Martinus, primum admonitus est ab Ulrico de Pappenheim, ne quid loqueretur nisi quaesitus. Ibi Caesareae Maiestatis Orator Ioannes Eck, Officialis generalis Episcopi Treverensis, alta & intelligibili voce, primum latine, deinde germanicae, iussu Imperatoris dixit & proposuit eandem sententiam, in hunc, aut ei in effectu similem, qui sequitur modum. Martine Luthere, Sacra & invicta Caesarea maiestas, de consilio omnium sacri Romani Imperii Ordinum, ad solium Maiestatis suae huc vocari te iussit, ut his duabus de causis te interrogarem: Primum, fatearis ne libros hos praesentes (fasce librorum suorum latine & germanice scriptorum ostenso) qui tuo nomine praetitulati circumferuntur, tuos esse, illosque pro tuis agnoscas nec ne? & Deinde, an illos & eorundem contenta retractare & revocare,
|