Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Ciiii.r
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Ciiii.r
 
 vel inhaerere eisdem potius & inseverare velis?
 
 Hic, priusquam Lutherus responderet, D. Hieronymus Schurff, qui Doctori
 Martino aditus adstabat, exclamavit, Intitulentur libri. Hic Officialis
 Treverensis, ex libris D. Martini Lutheri, eos qui Basiliae simul sunt excusi,
 nominatim recitavit, inter quos etiam numerabantur Commentarii in Psalterium,
 Libellus de bonis operibus, Commentarius in Dominicam orationem, & praeter hos
 alii libelli Christiani, non contentiosi.
 
 Post haec & ad haec D. Martinus ista reddidit latine & germanice: A Caesarea
 Maiestate duo mihi proponuntur: Primum, An libros omnes nomen meum habentes
 pro meis agnoscere velim? Secundum, An defendere, an vero quidquam reclamare
 velim ex ii, quae hactenus per me scripta & aedita sunt? Ad quae respondebo
 breviter ut potero, & recte.
 
 Primum, Libros iam nominatos non possum non amplecti pro meis, & eorum quidem
 nihil unquam negabo. Caeterum, quod sequitur, ut exponam, an defendere pariter
 omnia, vel revocare velim, Quia de fide 
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License