Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Ciiii.v
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Ciiii.v
 
 est quaestio & animarum salute, & quia divinum verbum concernit, quo nihil
 maius est, tam in caelo quam in terra, quod nos merito revereri convenit
 omnes, temerarium ac iuxta periculosum fuerit, me quidquam incogitatum
 proferre, cum & minus quam pro re, & maius quam pro vero, non praemeditatus,
 asserere possim, quorum utrumque me in sententiam adducet, quam Christus
 tulit, cum ait, Qui me negaverit coram hominibus, negabo & ego eum coram Patre
 meo qui in caelis est. Peto igitur hac de causa, & quidem suppliciter, a
 Caesarea Maiestate spacium deliberandi, ut citra divini verbi iniuriam, &
 animae meae periculum interrogationi satisfaciam.
 
 Ex eo Principum coepit deliberatio, quam ita reddidit Officialis Treverensis:
 Etsi iam tu, Martine Luthere, ex mandato Caesareo satis intelligere potueris,
 ad quid accersitus sis, & ea de causa iam indignus, cum longior cogitandi mora
 detur, Tamen ex ingenita clementia, Caesarea Maiestas diem unum indulget
 meditationi tuae, ut cras in horam eandem coram compareas, ea conditione, ne
 scriptam sententiam tuam proponas, sed verbis exequaris.
 
 Post haec D. Martinus per Faecialem reddi=
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License