Cv.r tus est hospicio suo. In qua re non fuit praetereundum, quod inter eundum ad audiendum Caesaris mandatum, & cum iam esset in ipso principum consessu Lutherus, ab aliis, alia voce, commonebatur, ut esset forti animo, ut viriliter ageret, ne timeret eos, qui corpus tantum possent occidere, animam non possent, sed potius metueret sibi ab eo, qui posset & corpus & animam mittere in gehennam. Item: Cum steteritis ante Reges, nolite cogitare quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora, &c. Sequenti feria quinta, post quartam pomeridianam, venit Faecialis, & assumptum D. Martinum in Curiam Caesaris perduxit, ubi propter Principum occupationes ad sextam usque mansit, expectans in magna hominum frequentia, seipsam conterente prae turba, Cumque consessus factus esset, & Doctor Martinus astaret, prorupit Officialis in haec verba. Hesterno vesperi Caesarea Maiestas hanc horam tibi dixit Martine Luthere, Quandoquidem Libros, quos heri recensuimus, tuos esse palam recepisti. Coeterum ad quaestionem, An quidquam eorum irritum haberi velles, aut omnia probares quae confiteris? deliberationem petiisti, quae nunc finem ha=
|