Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Cvi.r
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Cvi.r
 
 Dominationesque vestrae illustrissimae, dignentur causam hanc (ut spero)
 iustitiae & veritatis clementer audire. Atque si per imperitiam meam vel
 dignos titulos cuiquam non dedero, vel quocunque modo in mores gestusque
 aulicos peccavero, benigniter ignoscere, ut homini non in Aulis, sed in
 angulis Monachorum versato, qui nihil aliud de me testari possum, quam ea
 simplicitate animi hactenus me docuisse & scripsisse, ut tantum gloriam Dei, &
 sinceram fidelium Christi institutionem spectarem.
 
 Serenissime Imperator, Illustrissimi Principes, Clementissimi Domini, Ad duos
 illos Articulos heri per Serenissimam Maiestatem vestram mihi propositos,
 scilicet: An libellos recensitos, & nomine meo evulgatos agnoscerem meos? & in
 his defendendis perseverare aut revocare velim? Dedi paratum & planum meum
 responsum, super Articulo priore, in quo adhuc persisto, persistamque in
 aeternum, Esse videlicet eos libros meos, meoque nomine a me evulgatos, nisi
 forte interim acciderit, ut aemulorum vel astutia, vel sapientia importuna
 quidquam in illis mutatum, aut depravate excerptum sit. Nam aliud plane non
 agnosco, nisi quod mei solius est, & a me solo scriptum, citra omnis cuiusvis
 industriae interpraetationem.
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License