Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Cvi.v
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Cvi.v
 
 Ad alterum vero responsurus, rogo, Serenissima Maeistas vestra, & Dominationes
 vestrae dignentur animum advertere. Libros meos non esse omnes eiusdem
 generis: Sunt enim aliqui, in quibus pietatem fidei & morum adeo simpliciter &
 Evangelice tractavi, ut ipsimet Adversarii cogantur eos confiteri utiles,
 innoxios, & plane dignos lectione Christiana. Sed & Bulla, quanquam saeva &
 crudelis, aliquot meos libros innoxios facit, licet & hos damnet, iudicio
 prorsus monstrifico. Si itaque hos revocare inciperem, obsecro, quid facerem,
 nisi quod unus ex omnibus mortalibis eam veritatem damnarem, quam Amici &
 Inimici pariter confitentur, solus omnium confessioni concordi reluctatus?
 
 Alterum genus est, quod in Papatum & doctrinam Papistarum invehitur, tanmquam
 in eos, qui suis & doctrinis & exemplis pessimis, orbem Christianum utroque
 malo, & spiritus & corporis vastaverunt, Nam neque negare id, neque
 dissimulare quisquam potest, cum experientia omnium & universorum quaerimonia
 testes sint, per leges Papae & doctrinas hominum conscientias fedelium
 miserrime esse illaqueatas, vexatas & excarnificatas, tum res & substantias,
 praesertim in hac inclyta Germaniae na=
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License