Cvii.v aliquem facio, neque de vita mea, sed de doctrina Christi disputo. Neque hos revocare mihi est integrum, quod ea revocatione iterum futurum sit, ut Tyrannis & impietas meo patrocinio regnent, & saeviant in populum Dei violentius, quam unquam regaverint. Tamen quia Homo sum & non Deus, alio patrocinio meis libellis adesse non possum, quam ipse Dominus meus Ihesus Christus affuit suae doctrinae, qui cum coram Hanna de sua doctrina fuisset interrogatus, & alapam a ministro accepisset, dixit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo. Si Dominus ipse, qui sciebat sese errare non posse, non detrectavit testimonium adversus suam doctrinam audire, etiam a vilissimo servo, quanto magis ego sex, non nisi errare potens, debeo expetere & expectare, si quis testimonium reddere velit adversus meam doctrinam. Itaque rogo per misericordiam Dei, Sereniss. Maiestas vestra, Illustrissimeque Domnationes vestrae, aut quicunque tandem, vel summus vel infimus possit, reddat testimonium, convincat errores, superet scripturis Propheticis & Apostolicis, para=
|