Cviii.r tissimus enim ero, si edoctus fuero, quemcunque errorem (r)evocare, eroque primus, qui libellos meos in ignem proiiciam. Ex his arbitror liquidum fieri, me satis curasse & ponderasse discrimina & pericula, seu studia & dissensiones, meae doctrinae occasione in orbe excitata, de quibus heri graviter & fortiter admonitus fui. Mihi plane omnium iucundissima facies ista in rebus est, videre ob verbum Dei studia & dissensiones fieri, Is enim est verbi cursus, casus & eventus, Nam dicit, Non veni pacem mittere sed gladium, Veni enim separare hominem adversus patrem &c. Proinde cogitandum nobis est, quod Deus noster sit mirabilis & terribilis in consiliis suis, ne forte id, quod tantis studiis tentatur, si a damnato verbo Dei exordiamur, vergat postea potius in intolerablie malorum diluvium, & quod cavendum sit, ne Adolescentis huius optimi Principis Caroli (in quo post Deum multa spes est) infaelx & inauspicatum fiat Imperium. Possem locupletius Exemplis scripturae, de Pharaone, Rege Babylonis, & Regibus Israel rem
|