Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • D.v
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

D.v
 
 quo vehementer deliras. Quid enim attinet novam Disputationem celebrare de
 rebus per tot secula ab Ecclesia & Concilio condemnatis? Nisi forte cuivis de
 quocunque ratio reddenda est. Quod si semel pervicerit, ut scripturis
 convincendus sit, quicunque Conciliis & Ecclesiae sensis contradicit, nihil
 habebimus in Christianitate certum vel determinatum.
 
 Et haec causa est, ob quam Caesarea maiestas a te petit responsum simplex, ac
 planum, aut negativum aut affirmativum. Num vis omnia tua pro catholicis
 tueri? An vero quidquam ex eis revocare?
 
 Ibi rogavit Doctor Martinus, ne se contra conscientiam a sanctis scripturis
 captam & impeditam, sine contradicentium manifestariis argumentis, ad
 revocandum cogi pateretur Caesarea Maiestas. Responsum quod petitur non
 cornutum, sed simplex & rectum. Neque se aliud habere, quam quod ante quoque
 dedisset: Nisi sufficientibus argumentis, conscientiam ab illis, quos ipsi
 vocant, erroribus captam, explicarent Adversarii, nec se posse ex retibus
 abire, quibus esset involutus. Non protinus vera esse, quaecunque Concilia
 statuerunt, imo errasse Concilia, & sibiipsis saepe contraria definiisse,
 propterea non valere con=
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License