D.ii.r tradicentium argumentum. Se posse ostendere, quod Concilia erraverunt, revocare non posse, quod sedulo palam expressum sit in scriptura. Ad quae nihil est responsum ab Officiali, nisi paucissimis, videlicet, quod ostendi non possit, Concilium errasse. Doctor Martinus vero ostendere se posse ac velle promisit. Cum iam autem tenebrae totum auditorium haberent, propterea suam quisque domum abivere. Discedentem a Caesarea Maiestate & Tribunali, Hispanorum bona pars ronchis et subsannatione hominem Dei Lutherum longo rugitu prosecuti sunt. Feria sexta post Misericordiam Domini, cum convenissent Principes, Electores, Duces, & reliqui Ordines, qui consultationibus adesse solent, Scriptum haec habens in Senatum misit Caesar: M A I O R E S nostri, & ipsi Christiani Principes, fuerunt nihilo minus Ecclesiae Romanae audientes, quam nunc Doctor Martinus Lutherus impugnat, Et quia ne latum quidem unguem ab erroribus discedere in animum induxit, non possumus nos cum decore a Maiorum Exemplo desciscere, in antiqua fide
|