Diii.r Feria secunda post Iubilate, ante coenam, Archiepiscopus Treverensis renunciavit Doctori Martino, ut feria quarta sequaenti coram ipso hora sexta ante prandium compareret, loco iterum designando. Die S. Gregorii, sub coena, rediit ad Lutherum is, qui erat a Sacris Archiepiscopi Treverensis, iussu Principis sui, petens, ut postridie hora nuper designata in diversorium Domini sui adesset. Feria quarta post Georgii natalem, dicto parens Doctor Martinus, diversorium Archiepiscopi Treverensis ingreditur, adductus per Sacerdotem eius, & Caduceatorem Caesarem, prosequentibus eum, qui huc venientem e Saxonibus & Thuringis comitati sunt, & aliquot aliis praeterea amicissimis, ubi coram Archiepiscopo Treverensi, Marchione Ioachimo Brandenburgensi, Duce Georgo Saxoniae, Augustensi & Brandenbugensi Episcopis, Magistro Teutonicorum Comite Georgio, Iohanne Boc# Argentine, Vuerdheymero, & Pentingero Doctoribus. Doctor Voeus, a sacris Marchionis Badensis, dicere coepit, & protestatus est, Non in hoc ipsum vocatum esse, ut tanquam in controversia vel disputatione cum ipso conferrent, sed solum ex Christiana charitate & clementia quadam, Principes a
|