Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Diii.v
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Diii.v
 
 Caesarea Maiestate impetrasse, ut liceret eis clementer & fraterne exhortari
 eum.
 
 Deinde ait, Concilia, tametsi diversa statuerint, non tamen statuisse
 contraria, Quod si vel maxime errassent, ob id tamen non corruere eorum
 authoritatem, saltem adeo, ut quilibet suo sensu contra ea niti vellet.
 Inferens de Centurione, et Zacheo multa, etiam de constitutionibus humanis,
 Caeremoniis statutis, ea omnia affirmans sancita, ad reprimenda vicia, pro
 qualitate & vicissitudine temporum, nec vicia, pro qualitate & vicissitudine
 temporum, nec posse Ecclesiam carere constitutionibus humanis. Ex fructibus
 cognosci arborem. Dici tamen ex legibus multa bona nata. Quod Conciliis S. 
 Martinus, S. Nicolaus, & multi alii Sancti interfuerint.
 
 Deinde, quod ingentes motus, et tumultus incredibiles excitaturi sint libri
 eius. Quod libello de libertate Christiana vulgus abutatur ad exuendum iugum,
 ad stabiliendam inobedientiam: Longe nunc secus habere, quam cum credentium
 cor unum & anima fuisset una, Legibus ergo opus esse.
 
 Praeterea expendendum, quod cum bona multa scripsisset, & procul dubio bono
 spiritu, ut De 
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License