Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Diiii.r
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Diiii.r
 
 Triplici Iusticia, & alia, Diabolum hoc iam per insidias occultas agere, ut
 omnia eius opera in perpetuum damnentur. Nam ex his quae ultimo scripserit,
 vere iudicaretur, quemadmodum arbor non ex flore, sed ex fructibus
 cognoscatur.
 
 Ibi addidit de Daemonio meridiano, & negocio per ambulante in tenebris, &
 sagitta volante.Tota oratio fuit exhortatoria, locis rethoricis, honestatis,
 utilitatis Legum, & e regione periculorum conscientiae, & salutis publicae &
 privatae, plena. Tum in principio, tum medio, tum calce identidem inculcans,
 hanc admonitionem propensissima voluntate, & clementia quadam singulari a
 Principibus fieri. Claudens, in Epilogo minas addit, dicens futurum, ut si in
 proposito perseveraret, Caesar procedat, eum ex Imperio eiecturus,
 commonefaciens, ut haec & reliqua cogitaret & expenderet.
 
 Respondit Doctor Martinus, Clementissimi et Illustrissimi Principes & Domini,
 De voluntate ista clementissima & benignissima, ex qua hace admonitio
 proficiscitur, ago gratias quam humilime possum. Agnosco enim me homuncionem
 longe viliorem esse, quam ut a tantis Principibus sim commonendus.
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License