Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Dv.r
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dv.r
 
 se, cedendum esse proprio sensui, Idque se in suis scriptis docuisse, seque
 obedientissime praestiturum haec omnia, modo non adigatur verbum Dei negare. 
 
 Secedente Doctore Martino, Principes colloquuntur, quidnam respondendum sit
 homini? Revocatum igitur in Triclinium, Doctor Badensis repetivit priora,
 commonefaciens, ut sua scripta iuditio Caesaris & Imperii subiiceret.
 
 Respondit Doctor Martinus suppliciter, & modeste, se neque pati neque
 passurum, ut diceretur defugisse iudicium Caesaris, Procerum et Ordinum
 Imperii. Tantum enim abesse, ut eorum examen reformidet, ut vel minimis quoque
 accuratissime sua expendi permitteret, modo id fieret autoritate verbi divini
 & sacrae scripturae. Verbum autem Dei tam apertum pro se esse, ut cedere
 nequeat, nisi verbo Dei meliora edoctus. Scribere enim S. Augustinum, Se
 didicisse hunc honorem solis libris illis habere, qui Canonici vocantur, ut
 veros credat, Caeteris vero Doctoribus quantalibet vel sanctitate vel doctrina
 polleant, ita demum credere, si vera scriberent: Ad haec S. Paulum ad
 Thessalonicenses scripsisse, Omnia probate, quod bonum est tenete. Et ad
 Galatas: Etiam=
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License