Dvi.r pareret primogenitum suum. Deinde eo progressus, ut niteretur convellere hanc propositionem, Ecclesiam catholicam esse universitatem Sanctorum, Ausus etiam ex lolio facere triticum, & ex corporum excrementis, Membra. Haec & similia ridicula & futilia ab ipso in medium prolata, Doctor Martinus, & D. Hieronymus Schurff perstrinxerunt, sobrie tamen, veluti ad rem ipsam nihil facientia, Nonnunquam interstrepens et Iohannes Cochleus, conabatur Doctori Luthero persuadere, ut ab incoepto desisteret, & deinceps prorsus a scribendo & docendo abstineret. Tandem digressi sunt. Sub vesperam eiusdem diei, Treverensis Archiepiscopus nunciavit Doctori Martino, interprete Ambsdorffio, fidem publicam a Caesare in biduum pertractam, ut interim cum eo agere posset. In hoc igitur, postridie, Doctorem Peutingerum & Doctorem Badensem ad eum venturos, imo & seipsum cum eo acturum. Feria igitur quinta, ipsa die Marci, ante Meridiem, Peutingerus & Badensis conati sunt persuadere Doctori Martino, ut simpliciter & absolute Caesarei & Imperio permitteret iudicium de scriptis suis.
|