Dvii.r ut vel negare vel hominum iudicio submittere vellet Libellos suos, quos claris & apertis Scripturis testimoniis muniisset, nisi convinceretur ex sacris literis & evidentibus rationibus se errasse. Accidit ergo singulari Dei munere, ut Trevernsis Archiepiscopus Doctorem Martinum evocaret, eum coram auditurus, Ubi cum diversum intellexisset, quam Peutingerus et Badensis dixissent, affirmavit, non magno redempturum, nisi audivisset eum: Alioqui enim se statim Caesarem aditurum fuisse, dicturumque quae retulissent Doctores. Egit vero Treverensis Archiepiscopus clementissime cum Doctore Martino, primo, remotis omnibus Arbitris, cum de Caesaris & Imperii, tum de Concilii iudicio. In quo colloquio Doctor Martinus nihil caelavit Treverensem, affirmans, parum tutum fore, tantam rem illis permittere, qui sub fide publica evocatum, novis mandatis agressi, damnassent suam sententiam, & Bullam Papae approbassent. Deinde admisso etiam Amico, petivit Treverensis Archiepiscopus a Doctore Martino remedia, quibus huic causae occurri possit, Respondit Lutherus,
|