Dvii.v Meliora non esse remedia, quam de quibus Gamalio Act. 5. dixisset, teste S. Luca, Si ex hominibus consilium aut opus hoc est, dissolvetur, Si vero ex Deo est, dissolvere non poteritis. Hoc posse Caesarem & Imperii ordines scribere ad Pontificem Romanum, se certo scire, si hoc suum propositum ex Deo non sit, intra triennium imo biennium sponte sua periturum. Dicenti Treverensi, quid esset facturus, si decerperentur Articuli concilio submittendi? Respondit Lutherus: Modo non sint hi, quos Concilium Constantiense damnaverit. Ait Treverensis, Se vero timere, eos ipsos futuros. Atqui inquit Lutherus, de eiusmodi tacere neque possum neque volo, ut qui certus sum, iis Decretis verbum Dei damnatum, Ideo vitam & caput potius amissurus sum, quam tam clarum verbum Domini deserturus. Treverensis videns Doctorem Martinum Dei verbum iudicio hominum nequaquam submissurum, clementer eum dimisit, Rogantique ut curaret sibi commeatum clementem a Caesarea Maiestate, respondit: Se rem probe curaturum, & renunciaturum. Neque ita multo post, Officialis Treverensis, praesenti Cancellario quondam Macimiliani, a Secre=
|