Dviii.r tis Caesaris, Doctori Martino in diversorio suo, mandato Caesaris dixit, Quia tam multipliciter a Caesarea Maiestate, Electoribus, Principibus, et Ordinibus Imperii frustra commonefactus, ad cor & unitatem noluerit redire, reliquum esse, ut Caesar (ut Advocatus fidei Catholicae) procedat. Ergo mandatum Caesaris esse, ut intra viginti unum dies hinc ad securitatem redeat, sub conductu publico, & libere ipsi servando, neque vel praedicando vel scribendo, in itinere populum commoveat. Quo audito, Doctor Martinus modestissime respondit, Sicuti Domino placuit, ita factum est, Sit nomen Domini benedictum. Deinde addebat, Se supplicem, primum omnium, Sereniss. Caes. Maiestati, Principibus, & reliquis Imperii Ordinibus gratias agere, quam posset maximas, pro tam benigna & clementi audientia, proque conductu libero et servato et servando. Neque enim se quidquam desiderasse in eis, nisi reformationem per scripturam sanctam, a se tantopere flagitatam. Alioqui pro Caesarea Maiestate & Imperio passurus omnia, vitam & mortem, famam & infamiam, nihilque sibi prorsus reservaturum, nisi unicum verbum Domini liberum, ad confitendum & testificandum illud: Postremo,
|