Dviii.v Caesareae Maiestati, & toti Imperio se humillime tum commendans, tum subiiciens. Postridie igitur, hoc est, feria sexta post Iubilate, die Aprilis vicesima sexta, salutatis Patronis & amicis, qui eum frequentissime convenerant, sumpto ientaculo hinc abiit, ad horam ante Meridiem decimam, comitatus & ab iis, qui huc venientem prosecuti sunt, Quem Caspar Sturm Caduceator post aliquot horas secutus, Oppenheim invenit, Prosecuturus vocali mandato Caesaris Caroli. ---------- PRAECATIO Lutheri Quotidiana & solita. Confirma Deus hoc in nobis quod operatus es, & perfice opus tuum, quod incepisti in nobis, ad gloriam tuam, Amen.
|