E.v Verum hodierno die, tam tristia huc sunt scripta, quae ita auxerunt dolorem meum, ut nesciam an possim posthac in hisce scholasticalibus pergere: Haec autem consilio aliorum Dominorum ideo volo vobis commemorare, ut sciatis, quomodo res vere se habeat, ne vel ipsi falsa de hoc casu spargatis, neve aliis fabellis hinc inde (ut solet fieri) sparsis fidem habeatis. Die Mercurii, qui fuit decimus septimus Februarii, Dominus Doctor, paulo ante coenam, coepit laborare morbo usitato, nempe, oppressione humorum, in orificio ventriculi (quo memini hic(?) quoque eum aliquoties laborare) hic Morbus post coenam recurrit, quo cum conflictaretur, petivit secessum in cubiculum proximum: Atque, ibi duas prope horas decubuit, donec dolores creserent, Et cum Doctor Ionas in eodem cubiculo una dormiret, Dominus D. Martinus eum vocavit & excitavit, Iussitque ut surgeret, & curaret, ut Paedagogus Liberorum Ambrosius ca.]lefaceret conclave, in quod cum ingressus esset. mox (sic) eo venit illustris Comes Albertus de Mansfeld. una cum coniuge, & multi alii, quorum nomina hisce literis, propter festinationem, non sunt expressa. Tandem ubi finem vitae adesse sensit, ante horam quartam sequentis 18. Febr. commendavit sese Deo hac praectione.
|