Eiiv. enim humana sagacitate depraehensa est doctrina de Remissione peccatorum, & de fiducia Filli Dei, Se a Deo per hunc virum patefacta, Quem etiam a Deo excitatum vidimus fuisse. Amemus igitur huius Viri memoriam, & genus Doctrinae ab ipso traditum, & simus modestiores, & consideremus ingentes calamitates, & mutationes magnas, quae hunc casum sunt secuturae. Te Fili Dei, crucifixe pro nobis & resuscitate Emanuel, oro, ut Ecclesiam tuam regas, serves, & defendas, Amen. SEQUUNTUR Aliquot Disticha, De Actis Lutheri, quae simul annorum numerum, quaedam etiam diem in se compraehendunt, ut: D. Martinus natus est, Anno 1485. Quod tempus comprehensum est hoc sequenti Disticho. Natus es Isslebii divine Propheta Luthere, Relligio fulget, te Duce, Papa iacet. ANNUS MAGISTERII. 1503. Erfurdi Iuvenis titulos capit urbe Magistri, Lustra suae aetatis quatuor acta colens. ANNUS MONACHATUS. 1504. Vana superstitio corpus iuvenile cucullo Ornat, id omne tibi fraudi age Papa fuit. ANNUS QUO Witebergam venit. 1508. Mittitur Albiorin, Christo auxiliante, Lutherus, Quantus erat Vates? gloria quanta Scholae? ANNUS DOCTORATUS et quo Romae fuit. 1511. Staupicii est iussu titulos Doctores adeptus, Ut trucis Italiae venit ab urbe Lupi. ANNUS RESTAURATAE relligionis. 1517. Relligionis opus caeno extrahis, auspice Christo, Verax o dextro nixe Luthere Deo. ANNUS CONFESSIONIS CORAM Caietano Augustae, quae extat Tomo l. pagina 207. 1518. Augustae Christum profitetur in urbe Lutherus Non curans vultus praesul acerbe tuos. ANNUS DISPUTATIONIS Lipsicae. 1519. Eccius est Iusti victus virtutue Lutheri, Disputat ut Iulii Lipsiae in urbe die. ANNUS CONFESSIONIS IN Comitiis Vuormatiensib. 1521. Caesaris ante pede, proceres stetit ante potentes, Accola quae Rheni Vangio littus adit. ANNUS PATHMI. 1522. Carlstadii ob furias ad Saxona tecta recurrit, Faucibus ex saevis rursus ovesque rapit. ANNUS MATRIMONII ET Seditionis rusticorum. 1525. Seditio Agricolae ferro est restincta potenti, Foedera coniugii casta Lutherus init. ANNUS CONVENTUS Marpurgii. 1529. Marpurgi Coenae Christi ferit acriter hostes, Stabat ut a saevis cuncta Vienna Getis. ANNUS CONVENTUS Augustani. 1530. Augustae Statibus fidei confessio cunctis Proposita est, Christi gloria laeta redit. ANNUS OBITUS Lutheri. 1546. Nona bis obscuro lux februa constitit ortu, In patrio ut moreris, clare Luthere, solo. Haec Disticha mutuati sumus ex scheda quaedam, quam Ioannes Stolsius Vuittebergensis Amicus meus, M. Vuolffgango Stein dono dederat, Anno 1547. [Some poems of Johannes Pollicarius follow: a Eulogy of Luther; an Epitaph of Luther; and "On the Execrable and Abominable Papal Blindness, from which God through Luther snatched us" (In Sapphics Stanzas). Pollicarius, the self-styled Cygnaeus, Swan-like, wrote the Preface (Praefatio) in which he says he collected some poems "in praise of this our greatest Theologian" and "also added his Life, just as I found it written by our Doctor Philipp, along with the Proceedings of Worms" (aliquid Carminis congessi, in laudem huius maximi nostri Theologi. Adieci quoque Vitam eius, sicuti eam reperi perscriptam a D. Philippo nostro, una cum Actis Vuormatiensibus]. The Preface is dated 20 October 1547. Pollicarius signs it the "Priest of the Word of God at Weisenfeld (?)" (M. Ioannes Pollicarius Cygnaeus apud Vueisenfelsenses Verbi Dei Minister). [Last is a "Poem of Thanks, Because the light of truth long since extinct on earth, God again roused up in this age in Germany through Martin Luther," by Georg Fabricius (1516-1571), a poet, historian, and archaelogist, who was the rector of the FYrstenschule (Prince's School) at Meissen.]
|