Aii.r PRAEFATIO IOAN. POL. REVERENDISS. / ATQUE ILLUSTRISSIMO PRINCI= / pi, ac Domino, Domino Georgio, Principi ad An= / halt, Ascaniae Comiti, Dominoq; Berneburgensi, / In causis vero Spiritualibus Administra= / tori Marburgensi, & Ecclesiae / Magdeburgensis Prae= / posito = Gratiam & pacem in Christo Deo & / salvatore nostro. MAGNUS ERAT LUCTUS, ingentes querelae, multae lachrimae in universa Roma, cum Cicero pater patriae pulsus, cogeretur exulare. Occupavit tame iste luctus non quosius, non seditiosos Catilinas, non furibundos Antronios, hisq; similes sclerators & ulcera urbis, sed pacificos & moderators, & qui amabant aequitate(m), & quibus grata erat Reipub. tranquillitas, ita no(n) dubito, etiam adhuc hodie Lutheri mortem tristem & accerbamesse, semperq; futuram, et si non omnibus, tamen viris bonis
|