Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Aiii.r
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Aiii.r
 
 maxime consolatoria piis mentibus, interim tamen dolendum est, quoties videmus
 Ecclesiam eius modi Doctoribus orbari, quando experimur haec organa & vasa
 (sic) gratiae occumbere, hominesq; tantis donis praeditos, e conspectu atq;
 consuetudine nostra eripi, num enim mortui laudabunt Dominum?
 
 Ego igitur, ut me quoq; ob haec incomooda angi ostenderem, aliquid Carminis
 congessi, in laudem huisu maximi nostri Theologi. Adieci quoq; Vitam eius,
 sicuti eam reperi perscriptam a D.Philippo nostro, una cum Actis
 Vuormatiensibus (sic), non sine certo ac gravi consilio, quae omnia, ut spero,
 Ecclesiae non erunt ingrata. Ea nunc tibi ampliss. & illustriss. Princeps
 ascribo atq; dedico, & obsecro C.T. ut aequi boniq; faciat. Ut autem hoc
 libello C.T. compellerem, commovit me, primum, similitudo officorum, quae tu &
 Lutherus habuistis aequalia, nam sustinet C.T. quoq; quemadmodum paulo (sic)
 ante Lutherus, gubernationem Eccesiae (sic) quae functio profecto est valde
 difficilis, & plena laboris, ex periculosissima, his nostris confusis ac
 turbulentis temporibus, praesertim ubi improborum & audacisum hominum est
 infita licentia. Deinde commo=
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License