Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Aiii.v
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Aiii.v
 
 Haec prodesset ab ipso integre et copiose exposita et commemorata esse. Etsi
 enim Malevoli vulgate illud obiecturi erant, autos hauton aulei, tamen et in
 ipso tantum gravitatis fuisse scimus, ut optima fide Historiam recitaturus
 fuerit. Et multi boni et sapientes viri adhuc vivunt, quibus cum sciret seriem
 harum rerum notam esse, fuisset ridiculum, aliam historiam, ut fit interdum in
 poematis, comminisci. Sed quia editionem talis historiae fatalis ipsius dies
 antevertit, nos iisdem de rebus ea, quae partim ex ipso audivimus, partim ipse
 vidimus, bona fide recitaturi sumus.
      
 Vetus familia est, et late propagata mediocrium hominum, cognomine Luther, in
 ditione inclytorum Comitum ManssfeldensiumParentes vero Martini Lutheri
 primum in oppido Issleben, ubi Martinus Lutherus natus est, domicilium
 habuerunt, deinde migragrunt in oppidum Manssfeldt, ubi pater Iohannes
 Lutherus et Magistratus gessit, et propter intergritatem omnibus bonis viris
 carissimus fuit.
 
 In matre Margarita, coniuge Iohannis Lutheri, cum coeterae erant virtutes
 honestae Matronae 
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License