Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Av.r
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Av.r
 
 convenientes, tum vero praecipue lucebant pudicitia, timor Dei, et invocatio,
 intuebanturque, in eam coeterae honestae mulieres, ut in exemplar virtutum.
 Haec mihi aliquoties interroganti de tempore, quo Filius natus est, respondit,
 diem et horam se certo meminisse, sed de anno dubitare. Affirmabat autem natum
 esse die decimo Novembris, nocte post horam undecimam, ac nomen Martini
 attributum infanti, quo dies proximus, quo infans per Baptismum Ecclesiae Dei
 insertus est, Martino dicatus fuisset. Sed frater eius Iacobus, vir honestus
 et integer, opinionem familiae de aetate fratris hanc fuisse dicebat, natum
 esse Anno a natali Christi 1483.
 
 Postquam aetas doctrinae capax fuit, parentes filium Martinum ad agnitionem et
 timorem Dei, et ad aliarium virtutum officia domestica institutione diligenter
 adsuesecerunt, et ut est consuetudo honestorum hominum, curaverunt ut literas
 disceret, gestavitque in ludum literarium adhuc parvulum Georgii Aemilii
 pater, qui cum adhuc vivat, testis huius narrationis esse potest.
 
 Florebant autem eo tempore Scholae Grammaticae in Saxonibus urbibus
 mediocriter, quare 
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License