Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Av.v
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Av.v
 
 cum Martinus ingressus esset annum quartum deimum, una cum Iohanne Reinec(?),
 cuius postea virtus fuit excelles, et virtute parta auctoritas in his
 Regionibus magna, Magdeburga missus est, fuitque mutua benevolentia inter hos
 duos Lutherum et Reinecumsem per eximia, seu ab aliquo naturae consensu, seu
 ab illa puerilium studiorum societate orta, nec tamen diutius anno mansit
 Lutherus Magdeburgae.
           
 Deinde in schola Isennacensi quadriennio audivit Praeceptorem rectius et
 dexterius tradentem Grammaticen, quam alibi tradebatur, Nam huius ingenium
 memini a Luthero laudari. In eam autem urbem missus est, quod mater in iis
 locis honesta et veteri familia nata fuerat: hic absolvit grammaticum studium,
 cumque et vis ingenii acerrima esset, et imprimis ad eloquentiam idonea,
 celeriter aequalibus suis praecurret, et verbis et copia sermonis in loquendo,
 et in scribenda soluta oratione, et in Versibus coeteros adolescentes, qui una
 discebant, facile vicit.
 
 Degustata igitur literarum dulcedine, natura flagrans cupiditate discendi,
 appetit Academiam, tanquam fontem omnium doctrinarum. Et omnes artes ordine
 percipere tanta vis ingenii potuisset, si Docto=
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License