Avi.r res idoneos invenisset, et fortassis ad leniendam vehemantiam naturae mitiora studia Philosophiae, et cura formandae orationis profuissent. Sed incidit Erfordiae in eius aetatis Dialecticen satis spinosam, quam cum sagacitate ingenii praeceptionum causas et fontes melius quam coeteri perspiceret, cito arripuit. Cumque mens avida doctrinae, plura et meliora requireret, legit ipse plaerque veterum Latinorum scriptorum monumenta, Ciceronis, Virgilii, Livii et aliorum. Haec legebat, non ut pueri, verba tantum excerpentes, sed ut humanae vitae doctrinam, aut imagines, Quare et consilia horum scriptorum et sententias proprius aspiciebat, et ut erat memoria fideli et firma, plaeraque ei lecta et audita, in conspectu et ob oculos erant. Sic igitur in iuventute eminebat, ut toti (sic?) Academiae Lutheri ingenium admirationi esset. Ornatus igitur gradu Magisterii Philosophici, cum natus esset annum vicesimum, de consilio propinquorum, qui hanc tantam vim ingenii et facundiam iudicabant in lucem et ad Rempublicam educendam esse, inchoat iuris studium. Sed brevi post, cum natus esset annum unum et vicesimum, subito praeter parentum
|