Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Avii.r
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Avii.r
 
 Non igitur paupertas, sed studium pietatis eum in illud viae monasticae genus
 induxit, in quo etsi doctrinam in scholis usitatam quotidie discebat, et
 Sententiarios legebat, et in Disputationibus publicis labyrinthos aliis
 inextricabiles, diserte multis admirantibus explicabat, tamen quia in eo vitae
 genere non famam ingenii, sed alimenta pietatis quaerebat, haec studia tanquam
 parergatractabat, et facile arripiebat illas scholasticas methodos. Interea
 fontes doctrinae caelestis avide legebat ipse, scilicet scripta Propheticae et
 Apostolica, ut mentem suam de Dei voluntate erudiret, et firmis testimoniis
 aleret timorem et fidem.  Hoc studium ut magis expeterat, illis suis doloribus
 et pavoribus movebatur.
 
 Et senis cuiusdam sermonibus in Augustiniano Collegio Erphordiae saepe se
 confirmatum esse narrabat, cui cum consternationes suas exponeret, audivit eum
 de fide multa disserentem, seque deductum aiebat ad Symbolum, in quo dicitur,
 Credo remissionem peccatorum. Hunc Articulum sic ille interpraetatus erat non
 solum in genere credendum esse, aliquibus remitti, ut et Daemones credunt,
 Davidi aut Petro remitti, Sed mandatum Dei esse, ut singuli homines remitti
 nobis peccata credamus. Et hanc interpraetati=
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License