Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Avii.r
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Avii.r
 
 Cammeracensem paene ad verbum memoriter recitare poterat. Diu multumque legit
 scripta Occam, huius acumen anteferebat Thomae et Scoto. Diligenter et
 Gersonem legerat, Sed omnia Augustini momumenta et saepe legerat, et optime
 meminerat.
 
 Hoc acerrimum studium inchoavit Erphordiae, in cuius urbis Collegio
 Augustiniano commoratus est annos quatuor.
 
 Eo autem tempore, quia Reverendus vir Stupicius, qui exordia Academiae
 Vuittebergensis adiuverat, studium Theologicum in recenti Academia excitare
 cupiebat, cum ingenium et eruditionem Lutheri confiderasset, traducit eum
 Vuittebeagam, Anno1508 cum iam ageret annum vicesimum sextum.Hic inter
 quotidiana exercitia Scholae et concionum, magis etiam lucere eius ingenium
 coepit. Cumque eum attente audirent viri sapientes, Doctor Martinus
 Mellerstadius et alii, saepe dixit Mellerstadius, tantam esse vim ingenii in
 hoc viro, ut plane praesagiret mutaturum esse vulgare doctrinae genus, quod
 tunc in Scholis unicum tradebatur.
 
 Hic primum Dialecticen et Physicen Aristot=
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License