Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Avii.v
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Avii.v
 
 ilis enarravit, Interea tamen suum illud studium legendi scripta Theologica
 non omittens. Post triennium Romam profectus, propter Monachorum
 controversias, cum eodem anno reversus esset, usitato more scholarum, Duce
 Saxoniae Electore Friderico praebente sumptus, ornatus est gradu Doctorum, ut
 usitate loquimur. Audierat enim concionantem, et vim ingenii, et nervos
 orationis, ac rerum bonitatem expositarum in concionibus, admiratus fuerat. Et
 ut quadam quasi maturitate iuditii videas gradum ei Doctorum attributum esse,
 scias fuisse eum annum aetatis Lutheri tricesimum. Ipse narrabat sibi admodum
 defugienti et recusanti mandatum esse a Staupicio, ut hoc gradu ornari se
 sineret, eumque per iocum dixisse, multum negociorum Deo iam in Ecclesia fore,
 ad quae ipsius usurus esset opera. Cui voci, etsi ioco tunc emissa est, tamen
 eventus respondit, ut multa praecedunt mutationes praesagia.
 
 Postea enarrare Epistolam Ad Romanos coepit, deinde Psalmos, haec scripta sic
 illustravit, ut post longam et obscuram noctem, nova doctrinae lux oriri
 videretur, omnium piorum et prudentum iudicio. Hic monstravit Legis et
 Evangelii discrimen, hic refutavit errorem, qui tunc in Scholis et concionibus
 regnabat, 
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License