Bi.r qui docet, mereri homines remissionem peccatorum propriis operibus, et homines coram Deo iustos esse disciplina, ut Pharisaei docuerunt. Revocavit igitur Lutherus hominum mentes ad filium Dei, et ut Baptista, monstravit agnum Dei, qui tulit peccata nostra, ostendit gratis propter Filium Dei remitti peccata, et quidem oportere id beneficium fide accipi. Illustravit et coeteras partes doctrinae Ecclesiasticae. Haec ei exordia rerum optimarum magnam autoritatem circumdederunt, praesertim cum mores congruerent cum oratione docentis, videreturque oratio non in labris nasci, sed in pectore. Haec vitae admiratio magnas efficit inclinationes in animis auditorum, ut Veteres etiam dixerunt, [Greek] schedon, hìs eipein kuriìtatum echei pisin to àthos. Qua re cum postea quosdam receptos ritus mutaret, honesti viri, qui eum norant, minus vehementer adversati sunt, eique propter autoritatem, quam et rerum bonarum illustratione, et sanctitiate morum antea pepererat, in iis sententiis adsenserunt, quibus magno cum dolore videbant orbem terrarum distrahi. Nec Lutherus tunc in ritibus quidque mutabat, imo tetricus disciplinae custos inter suos erat, nec
|