Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Bii.r
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Bii.r
 
 In hoc cursu cum esset Lutherus, circumferuntur venales Indulgentiae in his
 regionibus a Tecelio Dominicano, impudentissimo Sycophanta, cuius impiis et
 nefariis concionibus irritatus Lutherus, studio pietatis ardens, edidit
 Propositiones de Indulgentiis, quae in primo Tomo monumentorum eius extant, et
 has publice Templo, quod Arci Vuiteberdensi contiguum est, affixit pridie
 festi omnium Sanctorum, Anno 1517. Hic Tecelius nihil sui dissimilis, ac
 sperans etiam gratiam se apud Romanum Pontificem initurum esse, suum Senatum
 convocat, Monachos aliquot et Theologos Sophistica sua utcumque leviter
 tinctos, hos componere aliquid iubet adversus Lutherum. Ipse interea, ne esset
 [Greek] kìphon prosìpon, non iam Conciones, sed fulmina in Lutherum torquet,
 vociferatur ubique hunc Haereticum igni perdendum esse, Propositiones etiam
 Lutheri et Concionem de Indulgentiis publice coniicit in flammas. Hi furores
 Tecelii et eius Satellitum imponunt necessitatem Luthero de rebus iisdem
 copiosius disserendi, et tuendae veritatis.
 
 Haec initia fuerunt huius controversiae, in qua Lutherus nihil adhuc suspicans
 aut somnians de 
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License