Bii.v futura mutatione rituum, ne quidem ipsas Indulgentias prorsus abiiciebat, sed tantum moderationem flagitabat. Quare falso eum calumniantur, qui a plausibili causa exorsum dicunt, ut postea mutaret Rempublicam et vel sibi vel aliis potentiam quaereret. Ac tantum abest, ut ab aulicis subornatus aut incitatus sit, sicut scripsit Dux Brunsuuicensis, ut doluerit etiam Dux Fridericus moveri certamina, longe prospiciens, quanquam exordium esset de re plausibili, tamen paulatim latius vagaturam esse hanc flammam, ut de Lite apud Homerum dicitur, Parva metu primo, mox sese attollit in auras. Cum unus omnium nostrae aetatis Principum Fridericus et tranquillitatis publicae amantissismus fuerit, et minime [Greek] pleonektikos, maximeque solitus sit referre consilia ad communem salutem orbis terrarum, ut ex multis rebus intellegi potest, nec incitator Luthero, nec adplausor fuit, suumque dolorem saepe significavit, quem assidue circumtulit, metuens discordias maiores. Sed vir sapiens, et non tantum prophana iudicia sequens, quae tenera initia omnium mutationum celerrime opprimi iubent, Sed etiam normam di=
|