Biii.v cupidum fuisse, sed paulatim ad alias materias pertractum esse, undique lacessentibus eum indoctis Scriptoribus. Secutae sunt igitur Disputationes, De discrimine legum divinarum et humarnarum, de tetra prophanatione Coenae Domini, in venditione et applicatione eius pro aliis. Hic explicanda tota Sacrificii ratio fuit, et ostendendus usus Sacramentorum. Cumque iam audirent homines pii in Monasteriis, fugienda esse Idola, discedere ex impia servitute coeperunt. Addidit igitur lutherus ad explicationem doctrinae de poenitentia, de remissione peccatorum, de fide, de Indulgentiis, Deinde et has materias, discrimen legum divinarum et humanarum, et doctrinam de usu Coenae Domini, et aliorum Sacramentorum, et de Votis. Et haec fuerunt praecipua certamina. Quaestionem de Romani Episcopi potestate Eccius movit, non aliam ob causam, nisi ut accenderet Pontificis et Regum odia adversus eum. Symbola vero Apostolicum, Nicenum, et Athanasianum purissime retinuit, Deinde in ritibus et traditionibus humanis quid et cur mutandum su satis (sic) copiose in multis scriptis exponit, Et quid
|