Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Biiii.r
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Biiii.r
 
 retineri voluerit, et quam formam doctrinae et administrationis Sacramentorum
 probaverit, liquet ex Confessione, quam Dux Saxoniae Elector Iohannes, et
 princeps Philippus Landgravius Cattorum etc. in Conventu Augustano Imp. Carolo
 V. Anno 1530 exhibuerunt. Liquet idem ex ipsis Ecclesiae ritibus in hac urbe,
 et ex Doctrina, quae sonat in Ecclesia nostra, cuius summa in Confessione
 perspicue comprehensa est. Quod ideo recito, ut non solum considerent pii,
 quos errores taxaverit, quae Idola sustulerit Lutherus, sed etiam sciant
 complexum esse universam doctrinam Ecclesiae necessariam, et puritatem in
 ritibus restituisse, et piis Exempla instaurandarum Ecclesiarum monstrasse. Ac
 utile est, posteritatem scire, quid probaverit Lutherus.
 
 Illud commemorare hoc loco nolo, qui primi publice praebuerint utramque partem
 Coenae Domini, qui primi omiserint privatas Missas, ubi deserta primum sint
 Monasteria. Nam Lutherus de his materiis ante Conventum, qui fuit in urbe
 Vangionum Anno 1521 tantum pauca disputaverat. Ritus non mutavit ipse, sed eo
 absente Carolostadius et alii ritus mutarunt: cumque quaedam tumultuosious
 fecisset Carolostadius, rediens Lutherus, quid probaret aut non probaret,
 aeditis suae sententiae perspicuis testimoniis, declaravit.
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License