Biiii.v Scimus politicos viros vehementer detestari omnes mutationes, et fatendum est, discordiis etiam propter iustissimas causa motis, in hac tristi confusione vitae humanae semper aliquid mali misaeri. Sed tamen in Ecclesia necesse est anteferri mandatum Dei omnibus rebus humanis. Aeternus Pater hanc vocem de Filio edidit: Hic est Filius meus dilectus, hunc audite, Et minitatur aeternam iram blasphemis, hoc est iis, qui agnitam veritatem delere conantur, Quare pium et necessarium officium fuit Lutheri, praesertim cum Eccleiam Dei doceret, taxare perniciosos errores, quos homines Epicurei etiam nova impudentia cumulabant, et auditores recte docenti assentiri necesse fuit. Si vero mutatio odiosa est, si in discordia multa sunt incommoda, ut esse multa, magno cum dolore cernimus, culpa est tum illorum, qui initio errores sparserunt, tum horum, qui nunc eos dyabolico odio tuentur. Haec non modo eo commemoro, ut Lutherum et eius auditores defendam, sed etiam ut piae mentes hoc tempore et ad posteritatem cogitent, qualis sit et semper fuerit verae Ecclesiae Dei gubernatio, quomodo Deus sibi voce Evangelii aeternam Ecclesiam ex hac massa peccati, hoc est, ex magna homi=
|