Bv.v Quare cum aliquoties Diabolus, qui scandalis dissipare Ecclesiam et contumelia Deum afficere studet, et ut est [Greek] epichairekakos, voluptatem capit ex hominum miserorum erroribus et exitio, inflammasset seditiosa ingenia ad excitandos tumultus, ut Monetarium et similes, acerrime illos furores damnavit, et dignitatem ac vincula omnia politici ordinis non solum ornavit, sed etiam munivit. Cum autem apud me cogito, quam multi magni viri in Ecclesia saepe in hac re hallucinati sint, plane statuo, non sola humana diligentia, sed etiam divina luce pectus eius gubernatum fuisse, ut intra sui muneris metas tam constanter manserit. Execrabatur igitur non solum huius aetatis seditiosos Doctores, Monetarium, et Anabaptistas sed etiam eos Episcopos Romae, qui audacissime impudentissimeque Decretis conditis affirmarunt, Petro non tantum Evangelii docendi munus mandatum esse, sed etiam Imperia politica tradita esse. Denique erat hortator omnibus, ut quae Dei sunt Deo darent, quae Caesaris Caesari, id est, ut vera paenitentia, verae doctrinae agnitione et propagatione, vera invocatione, et bonae conscientiae offi=
|