Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Bvi.r
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Bvi.r
 
 ciis Deum colerent. Suae vero politiae quisque in omnibus civilibus officiis
 reverenter propter Deum obtemperaret. Ac talis quidem Lutherus ipse fuit, quae
 Dei sunt Deo dedit, recte docuit, Deum recte invocavit, habuit et alias
 virtutes necessarias in homine, qui placet Deo, Deinde in politica
 consuetudine constantissime vitavit omnia seditiosa consilia. Has virtutes
 tanta esse iudico decora, ut alia maiora in hac vita expeti non possint.
 
 Et quanquam ipsius viri virtus etiam laude digna est, qui Dei donis reverenter
 usus est, tamen praecipue Deo gratias agi necesse est, quod per eum restituit
 nobis Evangelii lucem, et ipsius doctrinae memoria retinenda et propaganda
 est. Nec moveor clamoribus Epicureorum aut Hypocritarum, qui aut rident aut
 damnant manifestam veritatem, sed vere statuo consensum perpetuum esse
 Catholicae Ecclesiae Dei hanc ipsam doctrinae vocem, quae sonat in Ecclesiis
 nostris, et huius doctrinae agnitione necessario regendam esse invocationem et
 vitam. Denique hanc ipsam esse doctrinam, de qua Filius Dei inquit, Si quis
 diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et veniemus ad
 eum, et mansionem apud eum faciemus. Loquor enim de summa Doctrinae, ut in
 Ecclesiis nostris a piis 
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License