Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Bvii.r
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Bvii.r
 
 Huius aetatis errores ut emendarentur, saltem aliqua ex parte, Augustinum Deus
 excitavit, hic mediocriter fontes repurgavit, ne dubito, si hic Iudex esset
 controversiarum huius aetatis, habituros nos cum prorsus [Greek] homopsàphon.
 Certe de remissione gratuita, de iusticia fidei, de usu Sacramentorum, de
 adiaphoris expresse nobiscum sentit. Etsi autem alibi magis, alibi minus
 diserte seu proprie exponit quod vult, tamen si Lector candorem et
 dexteritatem in iudicando ad eum adferet, sentire eum nobiscum agnoscit. Quod
 enim adversarii nostri interdum sententias ex eo decerptas, contra nos citant,
 et ad patres magno clamore provocant, id non faciunt veritatis et antiquitatis
 studio, sed sycophantice praesentibus Idolis autoritatem veterum praetexunt,
 quibus haec Idola postremae aetatis adhuc ignota erant.
 
 Sed semina superstitionum tamen in illa Patrum aetate extitisse adparet. Ideo
 et de votis quaedam constituit Augustinus, etsi de his quoque minus horride
 loquitur quam caeteri. Semper autem aliquid ineptiarum singulis etiam bonis
 aspergunt contagia suae aetatis, quia ut patriae, ita praesentibus ritibus
 favemus, quibus innutriti sumus, verissimumque illud est Euripidis, [Greek]
 pan suntrophon gluku. Utinam vero 
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License