Bvii.v omnes qui Ausustinum sequi se iactitant, perpetuam sententiam, et ut ita dicam, pectus Augustini referrent, non tantum mutila dicta calumniose detorquerent ad suas opiniones. Ac restituta lux Augustini scriptis, posteritati profuit, Nam deinde Prosper, Maximus, Hugo, et aliqui similes, qui studia gubernarunt, usque ad Bernardi aetatem, propemodum Augustini normam sequuntur. Interea tamen crescentibus Imperiis et opibus Episcoporum, secuta est velut Gygantum aetas, prophani homines et indocti regnarunt in Ecclesia, quorum aliqui aulae Romanae artibus aut forensi doctrina exculti fuerunt. Exorti sunt igitur Dominicani, et Franciscani, qui cum viderent luxum et opes Episcoporum, et prophanos mores detestarentur, modestiorem vitam instituerunt, seque quasi disciplinae carceribus incluserunt. Sed primum inscitia superstitiones auxit, Deinde cum viderent hominum studia in Scholis ad solam forensem doctrinam converti, quod Romae iam lites multis augerent autoritatem et opes, ipsi revocare homines ad Theologica studia conati sunt, sed consilium defuit. Albertus et similes, qui dediti fuerant Aristotelis doctrinae, transformare Ecclesiae doctrinam in philosophiam coeperunt. Et haec quarta aetas,
|