Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Bviii.r
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Bviii.r
 
 non tantum coenum, sed insuper venena, id est, opiniones probantes manifesta
 Idola in fontes Evangelicos infudit, Tantum labyrinthorum et falsarum
 opinionum est in Thoma, Scoto et similibus, ut semper saniores Theologi
 desideraverint aliud genus doctrinae planius et purius.
 
 Nec sine insigni impudentia dici potest, non fuisse opus eius doctrinae
 mutatione, cum manifestum sit, magnam partem Sophismatum in illis
 disputationibus ne ab iis quidem intelligi, qui in eo doctrinae genere
 consenuerunt. Deinde aperte confirmantur eidìlomaniai, ubi docent
 applicationes Sacrificii ex opere operato, ubi statuarum invocationes
 excusant, ubi negant gratis peccata remitti fide, ubi ex Ceremoniis humanis
 carnificinam faciunt conscientiarum, denique multa sunt alia magis tetra et
 dusphàma, quae cogitans toto corpore cohorresco.
 
 Gratias igitur agamus Deo aeterno Patri Domini nostri Ihesn Christi, qui
 Martini Lutheri ministerio ex fontibus Evangelicis rursus eiici coenum et
 venena voluit, et Ecclesiae puram doctrinam restituit, qua de re cogitantes
 omnes pios toto orbe terrarum coniungere vota et gemitus decet, ac petere
 ardentibus pectoribus, ut Deus confirmet hoc
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License