Bviii.v quod operatus est in nobis, propter templum sanctum suum. Tua est haec vox et promissio, vive et vere Deus, aeterne Pater Domini nostri Ihesu Christi, conditor omnium rerum et Ecclesiae, propter nomen meum miserebor vestri, propter me, Propter me faciam ut non blasphemer. Te oro toto pectore, ut propter gloriam tuam et Filii tui semper tibi inter nos quoque Ecclesiam aeternam voce Evangelii tui colligas, et propter Filium tuum Dominum nostrum Ihesum Christum, crucifixum pro nobis et resuscitatum, [Greek] Mesitàn kai hiketàn, nostra pectora Spiritu sancto regas, ut te vere invocemus, et officia tibi placentia praestemus. Rege etiam studia doctrinae, et guberna ac serva has politias et earum disciplinam, quae sunt hospitia tuae Ecclesiae et studiorum, Cum ideo genus humanum condideris, ut ab hominibus agnoscaris et invoceris, quare et illustribus testimoniis te patefecisti, non sinas deleri haec agmina, in quibus doctrina tua sonat. Cumque Filius tuus Dominus noster Ihesus Christus aditurus agonem suum precatus sit pro nobis: Pater, sanctifica eos in veritate, Sermo tuus est veritas. Ad huius nostri Sacerdotis praecationem nostra vota adiungimus, et petimus una cum ipso,
|