Ci.r ut tua doctrina semper luceat in genere humano, et nos gubernet. Haec quotidie praecantem et Lutherum audiebamus, et inter haec vota anima eius ex mortali copore placide evocata est, cum iam ageret annum sexagesimum tertium. Habet posteritas multa monumenta et doctrinae et pietatis ipsius. Edidit scripta [Greek] didaskalika, in quibus doctrinam complexus est salutarem, et necessariam hominibus, erudientem bonas mentes de poenitentia, de fide, et veris fructibus fidei, de usu Sacramentorum, de discrimine Legis et Evangelii, de discrimine Evangelii et Philosophiae, de dignitate politici ordinis, denique de praecipuis Articulis doctrinae, quam in Ecclesia extare necesse est. Deinde addidit [Greek] elengtika, in quibus refutavit multos errores perniciosos hominibus. Edidit et [Greek] Exàngktika, id est, enarrationes plurimas in Prophetica et Apostolica scripta, quo in genere etiam inimici fatentur, eum superare omnium enarrationes, quae extant. Haec merita esse magna omnes piae mentes intelligunt, sed profecto utilitate et labore aequat haec opera, interpraetatio veteris et novi Testamenti, in qua tanta est perspicuitas, ut vice Commentarii esse
|