Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Cii.v
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Cii.v
 
 Episcopi, (quae tamen interea a Pontificiis varie lacerata, damnata & exusta
 fuerunt, a nullo tamen aut scripturis aut rationibus convicta) coepit res ad
 tumultum spectare, vulgo causam Evangelii adversus Clericos tuente. Et ob id
 bonum videbatur, instigantibus Romanis Legatis, ut ipse Lutherus, accerseretur
 Faeciali Caesareo, & literis salui conductus in hoc a Caesare & principibus
 datis. Accersitur, venit, ac divertit in Curiam Rhodiensium militum, seu quos
 vocant, Tutonici ordinis, ubi hospitio collectus est, & a multis Comitibus,
 Baronibus, Equitibus auratis, Nobilibus, Sacrificis & Prophanis in multam
 usque noctem salutatus ac requisitus.
 
 Caeterum multis & adversariae partis & aliis, adventus eius prorsus praeter
 opinionem acciderat, nam etsi per nuncium Imperialem, & datis literis publicae
 fidei, accersitus erat, Tamen quia parcis diebus, antequam veniret, publice &
 palam affixis literis eius libri damnati erant, nemo existimabat eum, hoc
 praeiudicio condemnatum, adventurum esse. Et cum in vicino oppido Oppenheim, 
 ubi primum haec rescivit Lutherus, ab amicis eius deliberatio haberetur, ac
 plaerique consulerent, ne se ipse exponeret periculo, cum videret haec
 principia contra datam 
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License