Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Ciii.r
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Ciii.r
 
 fidem fieri, Auditis omnibus, ipse magno animo respondit, Mihi vero, quia
 vocatus sum, decretum & certum est ingredi in urbem, in nomine Domini Ihesu
 Christi, etiamsi scirem tot Diabolos mihi oppositos, quot sunt tegulae in
 omnibus totius orbis tectis, &c.
 
 Altero die post adventum eius, feria quarta, Vir nobilis, Magister equitum
 Imperii, Ulricus de Pappenheim, a Caesare missus, ante prandii tempus venit,
 indicans Doctori Martino Caroli Imperatoris mandatum, ut hora pomeridiana
 quarta, apud Caesaream Maiestatem, Principes, Electores, Duces, & reliquos
 Imperii Ordines sese sistat, auditurus ad quid accersitus sit, Quod Doctor
 Martinus, ut debuit, accepit.
 
 Ac statim post horam quartam auditam eius diei, venit D. Ulricus de
 Pappenheim, & Casparus Sturm Faecialis per Germanias Caesareus, (quo
 Caduceatore e Vuiteberga erat excitus, ac Vuormatiam usque deductus D.
 Martinus) qui ipsum evocatum comitabantur per hortum Curiae Rhodiensium, in
 diversorium Palatim Comitis. Et ne quid a turba pateretur, quae in iusto ad
 Caesaream domum itinere magna fuit, per gradus quosdam abditos in Audito=
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License